monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 38
Sic etiam apparens hominibus: quia ut caecus oculus hominis Deum perfecte videre non potest, ita etiam homo mysteria ista corporaliter intueri non valet. Quoniam, ut homo corpus hominis et non spiritum eius videt, sic etiam homo panis et vini speciem et non haec sacramenta perspicere potest. Quid hoc? Claritas quae super corpus Filii Dei in sepulcro sepultum apparuit ipsum a sopore mortis resuscitans, haec etiam in altari super sacramentum corporis et sanguinis eiusdem Unigeniti mei resplendet, illud ita in conspectu hominum tegens, quod sanctitatem eius videre non possunt nisi in specie panis et vini secundum quod illa oblatio altari superposita est.